

Liber Exodus*
Caput 25: Versus 33
In nucis.[ID.]Nux Ecclesiam significat, unde:Descendit in hortum nucum.Nux enim dulcem fructum habet intus, qui nisi fracta testa non ostenditur foris: sic sanctorum vita suavitatem gratiae in corde conservat, quae non cognoscitur exterius nisi, soluto carnis domicilio animae, in coelesti luce sese conspiciant.[ID.]Tertius similiter calamus tres scyphos et sphaerulas, et tria habet lilia: quia multi conjugati ante legem, sub lege et sub prophetis erant, qui verbum Domini audire, et viam ejus currere et bonorum operum praemia exspectare gauderent.[ID.]Item ex alio latere primus calamus, secundus et tertius, tres scyphos et sphaerulas; tria quoque habebat lilia: quia in utroque Testamento in doctoribus, in continentibus, et in conjugatis Deo devotis tres fuerunt ordines temporum distantia. In primitiva scilicet ecclesia de Israel, in nostra electione de gentibus, in ultima collectione reliquiarum Israel, qui omnes suo tempore verbo vitae inebriati, in via pacis properare, candorem perpetuae lucis videre desiderant.